monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 84 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 9
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. O epulas felices! Quid manducabunt qui sic eructabunt? Memoriam abundantiae suavitatis tuae. Quid est, memoriam abundantiae suavitatis tuae? Quia nos oblitus non es, cum obliti te nos fuerimus. Omnis enim caro oblita erat Deum; ille tamen opera sua non est oblitus. Haec memoria eius super nos, quia non nos oblitus est, praedicanda est, enarranda est; et quia valde dulcis est, manducanda et eructanda est. Sic manduca, ut eructes; sic accipe, ut des. Manducas, cum discis; eructas, cum doces; manducas, cum audis; eructas, cum praedicas: hoc tamen eructas quod manducasti. Denique ille avidissimus epulator Ioannes apostolus, cui non sufficiebat ipsa mensa Domini, nisi discumberet super pectus Domini , et de arcano eius biberet divina secreta, quid eructavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum . Memoriam ergo abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Quomodo non sufficit, memoriam tuam, nec memoriam abundantiae tuae, vel memoriam suavitatis tuae; sed memoriam abundantiae suavitatis tuae? Etenim quid prodest si abundat et insuave est? Item molestum, si suave et parum est.