monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 12
Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos damnat, an quos flagellat, non sunt opera eius? Plane opera eius. Et vis nosse quia super omnia opera eius miserationes eius? Inde est illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos: nonne miserationes eius in omnia opera eius, qui pluit super iustos et iniustos ? nonne miserationes eius in omnia opera eius? Longanimis exspectat peccatorem, dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos: nonne miserationes eius in omnia opera eius? Et cum dicit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius ; hic non miseratio eius, sed severitas eius. Miseratio eius reddita est operibus eius; severitas eius est non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua mala, et non in te remaneat nisi opus eius, non te dimittet miseratio eius: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas eius in opera tua, non in opera sua.