monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 15
Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnitudinis decoris regni tui. Sancti ergo tui commendant gloriam magnitudinis decoris regni tui; magnitudinis decoris gloriam. Est quaedam magnitudo decoris regni tui; hoc est, regnum tuum habet decorem, et magnum decorem. Quandoquidem quidquid habet decorem, a te habet decorem; ipsum regnum tuum qualem decorem habet! Non nos terreat regnum, habet et decorem quo delectemur. Etenim quale illud decus est quo perfruentur sancti, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ! Unde ibunt? Quo ibunt? Videte, fratres; et si potestis, quantum potestis, cogitate decorem regni illius quod venturum est; unde est in oratione nostra, Adveniat regnum tuum . Ipsum enim regnum optamus ut veniat; hoc regnum venturum sancti praedicant. Mundum istum attendite; decorem habet. Quem decorem habet terra, mare, aer, coelum, sidera! Omnia haec nonne omnem consideratorem terrent? Nonne pulchritudo ipsa sic eminet, ut quasi pulchrius nihil inveniri possit? Et hic vivunt in isto decore, in ista pulchritudine prope iam ineffabili, hic vivunt tecum et vermiculi et mures, et omnia terrae repentia; ista tecum vivunt in decore isto. Quale decus est illius regni, ubi tecum non vivunt nisi Angeli? Ideo parum fuit ut diceret gloriam decoris. Potuit enim dici et gloria decoris cuiuslibet speciei etiam in hoc mundo constitutae, vel de terra virentis , vel de coelo fulgentis: sed magnitudinis decoris regni tui, aliquid commendat quod nondum videmus, quod nondum visum credimus, quod creditum desideramus, propter cuius desiderium omnia sustinemus. Est ergo magnitudo decoris cuiusdam: ametur antequam videatur, ut cum visa fuerit teneatur.