monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 19
Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate. Prorsus tanquam reficiens aegrotum in opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte non fuerit exauditus aliquid iustum petens a Deo: nam quando iniustum aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non iniustum petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non deficiat; exspectent oculi eius ad escam, quam ille dat in opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat. Neque enim aliquid iniustum petebat Apostolus, quando rogabat ut auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. Sufficit, inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur . Petiit Iob tentandum diabolus, et accepit . Attendite, fratres mei, magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam. Denique ipse Iob accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen, ut probaretur, et diu sedit in vulnere , et multa dixit; et rogabat Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Iob ad sanandum. Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini, ne deficiat in vobis quod supra scriptum est, Per singulos dies benedicam te. Ipse Filius, ipse Unicus, pati utique venerat, solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae . Pater, inquit, si fieri potest, transeat calix iste a me. Et ut impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur, Per singulos dies benedicam te: Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu vis, Pater . Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.