monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 55 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 3
Propterea cum dixisset, Laudate Dominum, quoniam bonus psalmus: Deo nostro, inquit, iucunda sit laus. Quomodo erit Deo nostro iucunda laus? Si bene vivendo landetur. Audi quia tunc erit illi iucunda laus. Alio loco dicitur, Non est speciosa laus in ore peccatoris . Si ergo in ore peccatoris speciosa laus non est, iucunda non est; hoc enim iucundum, quod speciosum. Vis ergo ut Deo tuo iucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae obstrepere moribus malis. Deo nostro iucunda sit laus. Quid dixit? Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas, pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat lingua, aliud indicat vita. Deo nostro iucunda sit laus. Potest enim laus iucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis et suavi voce laudantem: sed Deo nostro iucunda sit laus; cuius aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam laudatoris patent.