monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 11
Magnus Dominus noster. Impletus est gaudio, eructavit ineffabiliter: nescio quid dicere non valebat; et cogitare quomodo valebat? Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intelligentiae eius non est numerus. Ille ipse qui numerat multitudinem stellarum, numerari non potest: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intelligentiae eius non est numerus. Quis hoc exponat? quis digne vel cogitet quod dictum est, Et intelligentiae eius non est numerus? Atque utinam infundat se vobis, et ubi nos deficimus, quia ipse potens est, ipse illustret mentes vestras, ut sciatis quid sit, Intelligentiae eius non est numerus. Videtis enim, fratres; numquid est numerus arenae? Nobis non est, Deo est: cui capilli capitis nostri numerati sunt, et arena numerata est. Quidquid ergo infinitum mundus iste complectitur, etiamsi homini, non tamen Deo : parum dico, Deo; Angelis numeratum est. Intelligentiae eius non est numerus. Excedit omnes numerarios intelligentia eius, numerari a nobis non potest. Ipsum numerum quis numerat? Numero numerantur quaecumque numerantur. Si quidquid numeratur, numero numeratur; numeri non potest esse numerus, numerari numerus nullo pacto potest. Quid ergo est apud Deum, unde fecit omnia, et ubi fecit omnia, cui dicitur: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti ? Aut quis ipsam mensuram, et ipsum numerum, et ipsum pondus, ubi Deus omnia disposuit, aut numerare potest, aut metiri, aut appendere? Ergo, Intelligentiae eius non est numerus. Conticescant humanae voces, requiescant humanae cogitationes: ad incomprehensibilia non se extendant quasi comprehensuri, sed tanquam participaturi; participes enim erimus. Non hoc quod capimus erimus, nec totum capiemus: sed participes erimus; quia dictum est de Ierusalem, cuius dispersiones colligit, dictum est de illa quiddam magnum: Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum . In idipsum quid ait, nisi quod mutari non potest? Caetera quae sunt creata, aliter et aliter possunt esse; qui autem creavit, aliter et aliter non potest esse. Idipsum ergo ille est, quoniam dictum est ei: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient . Igitur si ipse idem ipse est, et mutari ex nulla parte potest; participando eius divinitatem erimus et nos immortales in vitam aeternam. Et hoc nobis pignus datum est de Filio Dei, quod iam dixi Sanctitati vestrae, ut antequam efficeremur participes immortalitatis ipsius, fieret ipse prius particeps mortalitatis nostrae. Sicut autem ille mortalis, non de sua substantia, sed de nostra: sic nos immortales, non de nostra substantia, sed de ipsius. Participes ergo erimus: nemo dubitet, Scriptura hoc dixit. Et cuius rei participes erimus, quasi partes sint apud Deum, aut per partes dividatur Deus? Quis ergo explicat quomodo sint participes unius simplicis multi? Non ergo exigatis quod apte dici non posse, puto quia videtis : sed redite ad remedium Salvatoris; conterite cor, confringatur animi duritia, conteratur animi pertinacia, accusetur in malo, renascatur in bono. Diriget ipse, alligabit fracturam, consolidabit sanitatem; et non erunt iam impossibilia nobis, quae modo impossibilia sunt. Bonum est enim ut confiteatur infirmitatem, qui vult pervenire ad divinitatem. Intelligentiae eius non est numerus.