monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 3 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 17
Itaque, fratres, quoniam contigit iam ex ista occasione aliquid loqui vobis , maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum vestrum quaereremus, et non vestras opes , sed vestram iustitiam: tamen admoneo breviter, quoniam iam multa diximus, et aliquando sermo finiendus est; si vultis non esse steriles, ut reddatis pro pluvia fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus terrae sterili et spinosae ignem , sicut fructuosae horreum parat); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini exactores vestri. Christus tacitus exigit; et maior est vox tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula . Non tacet ipse; audite vocem eius. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte exactione opus est, ut qui vobis in Evangelio serviunt, petant a vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo petitis, frustra petatis. Ergo estote exactores vestri, ne aliquid illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam forte nec coacti petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem . Cum dicit, qui intelligit super egenum et pauperem, non exspectat ut petat. Intellige super illum. Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum est, fratres mei: et, Omni petenti te da , modo lectum est; et alio loco Scriptura dicit, Sudet eleemosyna in manu tua, quousque invenias iustum cui eam tradas. Alius est qui te quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas inanem; Omni enim petenti te da: sed alius est quem tu debes quaerere; Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias iustum cui des. Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris suae, tanquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis quid sit? Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore auditur exactor fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi Iudae erant commissi . Iudam traditorem patiebatur Dominus et furem, et in ipso ostendens ubique patientiam suam: tamen illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis, quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat, cui Angeli serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo aliquid, et deputate aliquid fixum , vel ex annuis fructibus, vel ex quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo videris dare, et necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non devoveras. Exime aliquam partem reddituum tuorum. Decimas vis? Decimas exime, quanquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei decimas dabant: Ieiuno bis in subbato, decimas do omnium quaecumque possideo . Et quid ait Dominus? Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum . Et ille super quem debet abundare iustitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam das. Quomodo superabis eum cui non aequaris? Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.