monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 19
Non in potentatu equi voluntatem habebit. Potentatus equi est superbia. Videtur enim equus veluti ad suggestum hominis accommodatus, ut altior incedat. Et revera est in eo cervix, indicans quamdam superbiam. Non se extollant homines in suis dignitatibus, non se sublimes putent honoribus; caveant ne equo indomito praecipitentur. Vide enim quid dictum est in alio psalmo: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Hoc est, illi in honoribus temporalibus, nos in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Propterea illis quid accidit? Videte quid sequitur: Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus . Non in potentatu equi voluntatem habebit; nec in tabernaculis viri bene sentiet. In tabernaculis, inquit, viri. Est enim tabernaculum Domini, ipsa sancta Ecclesia toto orbe diffusa. Haeretici dividentes se ab Ecclesiae tabernaculis, sibi tabernacula posuerunt: non in ipsis tabernaculis viri bene sentiet Deus. Sed pullum corvorum attende dicentem: Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum . Etenim si alicui bono, pio, confitenti infirmitatem suam, pullo corvi invocanti Deum, contingit forte in Ecclesia carere honore temporali; non it extra Ecclesiam, non sibi facit extra Ecclesiam tabernaculum, in quo non bene sentiat Deus: sed quid dicit? Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nec in tabernaculis viri bene sentiet.