monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 5
Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est, Quoniam apud te fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas.