monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 6
Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale hoc lumen est de quo Dominus dicit, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Iesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum.