monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.401 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 7
Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem . Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et contemplabor . Quid est, mane? Transacta nocte saeculi huius, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens . Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus . Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit . Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest.