monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 101, 8
Quid autem tibi videtur, qui non vis intelligere quemadmodum ista dicta sint, et cogeris praviter ipsi Domino calumniari de loculis et calceamentis? quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes occurramus charis nostris, et eos non salutemus maiores, non resalutemus minores? Iamne Evangelium imples, quia salutaris et taces? Si vero non viatori iter agenti, sed milliario similis eris iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, et verba Domini intelligamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc iubemur, aut nollet nos facere quod iuberet. Quid ergo est, Neminem salutaveritis in via? Potest quidem et simpliciter sic accipi, qui iussit nos festinanter agere iniuncta: et hoc ita dixit, Neminem per viam salutaveritis, tanquam diceret, Omnia praetermittatis, dum quod iniunctum est peragatis; ea locutione qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe pergamus: in eodem sermone paulo post dicit, Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque in infernum deprimeris . Quid est, usque ad coelum exaltata es? Numquid civitatis illius moenia nubes tetigerunt, aut ad sidera pervenerunt? Sed quid est, in coelum exaltata es? Nimium tibi felix videris, nimium potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum est, in coelum exaltaris, ei civitati, quae non usque in coelum exaltabatur, aut ascendebat: sic pro festinatione exaggerationis dictum est, Ita currite, sic agite quod iniunxi, ut ne minimum quidem vos retardent agentes ; sed omnia contemnentes, ad finem propositum festinate.