monumenta.ch > Servius > 553 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 101, 9
Sed est aliud quod hic magis recogitem non dissimile intelligere , quod plus pertinet ad me et ad omnes dispensatores, sed et ad vos auditores. Qui salutat, salutem dicit. Nam et antiqui in epistolis suis sic scribebant: Ille illi salutem. Salutatio a salute nomen accepit. Quid ergo est, Neminem in via salutaveritis? Qui salutant in via, per occasionem salutant. Video vos cito intellexisse, nec tamen debeo iam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in voce intelligentes, plures video silentio requirentes. Sed quia de via loquimur, tanquam in via ambulemus: veloces tardos exspectate, et pariter ambulate. Quid ergo dixi, Qui in via salutat, per occasionem salutat? Non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat, aliud occurrit: aliud petebat, aliud de transverso quod ageret invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem salutem annuntiare. Quid est autem aliud, salutem annuntiare, quam Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem, non per occasionem. Sunt ergo homines qui sua quaerentes, non aliud, praedicant Evangelium: de quibus Apostolus gemens dicit, Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi . Et hi salutabant, hoc est, salutem annuntiabant, Evangelium praedicabant: sed aliud quaerebant; et ideo per occasionem salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es facis: imo non talis quisquis facis, sed forte aliquis talis qui facis. Si talis fueris, non facis, sed fit de te.