monumenta.ch > Servius > 114 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 101, 10
Nam et tales admisit Apostolus: non tamen ut tales essent, praecepit. Et ipsi agunt aliquid, et perficitur ex ipsis: aliud quaerunt, et verbum annuntiant. Quid quaerat annuntiator, ne cures: quod annuntiat, tenere velis; quod vero attendit, non ad te pertineat. Salutem audi ab ore ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli iudex esse cordis ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem: Quae dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quae dicunt, facite. Mala faciunt: Quae faciunt, facere nolite . Bona faciunt, non in via salutant, non per occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eorum estote, sicut et ipsi Christi . Bonus tibi praedicat; carpe uvam de vite. Malus tibi praedicat; carpe uvam pendentem in sepe. Botrus implicite in palmite inter spinas crevit, et de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis . Hoc est quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Praedicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit praeceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit, qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut praemiseram, admonentem ista. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in salutem per vestram obsecrationem .