monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.59 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 102, 4
Si ergo sic moriuntur superbi rerum suarum conservatores, et nihil inde pauperibus largientes: quomodo moriuntur qui rapiunt res alienas? Verum ergo dixi, Vivite bene, ne male moriamini, ne quomodo dives ille moriamini. Non probat malam mortem, nisi tempus post mortem. E contra attendite illum pauperem: nolite oculis, nam errabitis; fides attendat, cor videat. Constituite illum ante oculos vestros iacentem in terra ulcerosum, venientes canes lingentes ulcera eius. Sed cum talem illum revocatis ante oculos vestros, continuo exspuitis, faciem avertitis, nares obturatis. Cordis oculis videte. Mortuus est, et ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Familia divitis videbatur plangens: Angeli non videbantur gaudentes. Quid ergo respondit diviti Abraham? Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua . Nihil bonum putasti, nisi quod in ista vita habuisti. Accepisti: sed transierunt dies: et totum perdidisti, et torquendus in inferis remansisti.