monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 105, 5
Sed opus est ut habeas charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei . Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi . Et charitatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, charitas: maior autem horum charitas . In illis panibus non est dictus aliquis panis maior aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes.