monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 152, 2
Iam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo ; hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus. Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria eius; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis.