monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 96 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 152, 10
De quo ergo peccato damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur, indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur : De quo peccato damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit peccatum. Si ergo non de suo, de cuius? De peccato Iudae, de peccato Iudaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem peccatorum? Quia crucifixus est a Iudaeis . Quo tradente? Iuda. Iudaei quando illum occiderunt, Iudas illum tradidit. Bene fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit peccatum . Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato Iudaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo. Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum, eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso . Numquid hic potest intelligi peccatum Iudae, peccatum Iudaeorum, peccatum cuiusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum. Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus. Ait enim alio loco: An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus ?