monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 153, 10
Quid est, mortuus sum? Praevaricator factus sum, Et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in vitam. Qualis enim vita est, non concupiscere? O vita dulcis! Dulcis est quidem voluptas concupiscentiae: verum est, nec eam homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum, meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista concupiscentiae; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed, Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine . Suavia sunt, dulcia sunt, delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Felix anima quae huiusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem autem delectat lex Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviae vincat, non sibi arroget istam delectationem: Dominus dabit suavitatem . Quam dicam? Domine, da mihi illam suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me iustitias tuas . In tua suavitate doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate doceas me. Caeterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est iniquitas, amara est veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis sit veritas, dulcedine tua contemnatur iniquitas. Multo melior est et suavior veritas, sed sanis suavis est panis. Quid melius et praeclarius pane coelesti? Sed si non obstupefacit dentes iniquitas. Scriptura enim dicit: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis; sic iniquitas utentibus ea . Quid prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non manducatis. Cum ergo audis verbum, cum audis verbum iustitiae et veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valeo? Quare non vales? Quia sanitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia peccando Creatorem offendisti? Ergo ut eius panem, quem laudas, cum suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi . Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat enim sibi antea ignotus peccator, factus est manifestus praevaricator. Ecce inventum est illi in mortem, quod erat in vitam.