monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 154, 16
Et adiungit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Pagani enim qui non habent gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore mortis huius liberabuntur? Tu quid est quod pro magno gratiae Dei per Iesum Christum Dominum nostrum vis tribuere, quia de corpore mortis huius liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum eius cepimus, imo quia Domino adiuvante, sine dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis huius, quia veniet dies ultimus vitae huius, et solventur ad tempus a corpore mortis huius. Veniet et dies, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: ecce liberati a corpore mortis huius. Qui mala fecerunt, in resurrectionem iudicii : ecce redierunt ad corpus mortis huius. Corpus mortis huius redit ad impium, nec inde aliquando solvetur. Tunc non erit vita aeterna, sed mors aeterna, quia poena aeterna.