monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 194, 1
Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni . Haec est enim flos campi, de qua ortum est pretiosum lilium convallium, per cuius partum mutatur natura, protoplastorumque deletur et culpa. Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium quo dicitur, In tristitia paries filios : quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera. Descendit angelus de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis exordium, ad beatam salutandam Mariam: Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum. Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio.