monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 194, 3
Denique post illius benedictionis praesagium, dum tacita secum Virgo mentis altercatione confligeret, qualis esset ista salutatio; nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. At illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et angelus ad eam: Spiritus, ait, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi ob ambrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Iam audisti quomodo fiet hoc, responde nunc verbum; utquid turbaris modo ? Audisti quomodo fiet hoc, quia Spiritus sanctus superveniet in te, ut prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium proferas, et post partum incorrupta permaneas. O beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur assensum: te, Domina , mundus suae fidei obsidem fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum . Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit, virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis , quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei Filius per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur: Non enim decebat ut ille qui nobis afferebat salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem. Nam qui terra, mari coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est illa novitas Ieremiae prophetae vaticinio praenuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum super terram; femina circumdabit virum . O femina super feminas benedicta, quae virum omnino non novit, et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo.