monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnfNAL1615.53 > 65 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 194, 4
Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam angelus, ut superius protulimus, dixit: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, a conspectu meo, mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni , non ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium; non cuiuslibet meriti hominem, sed totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro Isaiae, prophetae virginem quam parituram legisti ; et gaude atque exsulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum. Efficieris gravida, et eris mater semper intacta. Senties pondera ventris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent genitalia tua. At illa dixit, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. O felix obedientia, o insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus, quod dudum praedixerat: Obedientiam malo quam sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta . Haec fuit vera obedientia omni sacrificio gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: Ecce, ait, ex hoc beatam me dicent omnes generationes.