monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 198, 1
Hodie, dilectissimi fratres, Ioannis qui Domini praecucurrit adventum, natalem diem colimus, quod nulli sanctorum meminimus attributum: hodie, inquam, natalem diem unica ac singulari celebritate veneramur. Unde quia eum recte extollere non valemus humanae vocis officio, praedicemus dominicae attestationis oraculo, proloquente Christo, quia inter natos mulierum non est maior Ioanne Baptista . Ipse hoc dicit: et ideo cognosce magnificentiam laudis ex dignitate laudantis; ac sic dum nemo illo esse maior asseritur in natis mulierum, datur intelligi, quod Ioannes humanorum fugit mensuram meritorum .