monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 1, 2
Qui etiam post perceptionem Dominicae fidei, η, χ, ρ, α, ω, Graecas litteras, etsi non in alphabeti ordinem recipiunt, divinis tamen paginis inditas continent: η videlicet, quae duplici apud eos figura scribitur, quomodo apud Latinos littera H, intromittentes, propter auctoritatem nominis Ihesu; χ et ρ, propter nomen Christi; α, et ω, propter auctoritatem dominici sermonis, Ego sum α et ω; α etenim tantum nomine discrepat, caeterum et figura et potestate nostrum a aequiparat; ρ Graecorum, ab r nostro et figura distat et nomine.