monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 1, 7
numquid, quando scribimus statim, dicendum est t consonantem esse non posse, quod ante se habeat alteram consonantem, id est s; imo et vocalem esse non posse, quia sequitur illam vocalis? Et cum dicimus stratum, r esse litteram fatendum est, cum et vocalis sequatur, et duae praecedant consonantes: t quoque nihilominus consonantem, cum eam et praecedat alia consonans, et sequatur.