monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 6, 4
Quae tamen os syllaba cum in dissyllabis vel in trisyllabis venerit, et media syllaba genitivi producta natura permansit, tunc longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta, breviatur, ut compos compotis. Us cum in genitivo crescente longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo disterminatur, palus, paludis.