monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 12, 2
Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut
Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis.
Quam versificationis speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest.