monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 13, 10
Unde illum Maronis versiculum:
Nec tota tamen ille prior praeeunte carina.
Ita scandendum esse ratio probat, ut primo sit: Nec to spondeus, ta tamen dactylus, ille pri dactylus, or praee dactylus, abbreviata diphthongo propter vocalem quae sequitur, unte carina, dactylus et spondeus, qui terminent.