monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 14, 7
Quod ideo magis r littera quam caeterae consonantes patitur , quae quia durius naturaliter sonat, durior efficitur, cum ab aliis consonantibus excipitur, atque ideo sonus ei vocalis apponitur, cuius temperamento eius levigetur asperitas: quod etiam in cantilenis Ecclesiasticis saepe in eadem r littera facere consueverunt, qui antiphonas vel responsoria, vel caetera huiusmodi, quae cum melodia dicuntur, rite dicere norunt.