monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 54
Nam si adsunt alii qui implere ministerium valeant, inlusio pro crapula facta, a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet: si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur.