monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, 17, 4
' Et post multa huiusmodi quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis literis addit : ' Suscepimus sanctas et universales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium Patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt trecentorum decem et octo, contra Arium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli centum quinquaginta, contra vesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Epheso primo ducentorum, contra nequissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Chalcedone sexcentorum et triginta, contra Eutychen et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli, quinto congregati sunt concilio, in tempore Iustiniani minoris, contra Theodorum , et Theodoreti et Ibae epistolas et eorum dogmata contra Cyrillum.