monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 19, 4
Quod ubi patri suo narravit, iam enim mater obierat, libenter eius votis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit. Venit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ubique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere . Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, verum eis quae tonsura maiores sunt virtutibus, humilitatis et obedientiae, non mediocriter insignitus: propter quod et a senioribus, et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo videlicet monasterio cum aliquot annos Deo serviret, animadvertit paulatim adolescens animi sagacis, minime perfectam esse virtutis viam quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo venire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales servarentur, videre.