monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 19, 17
Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi iubente apostolico papa diebus aliquot legeretur, ventum est ad locum ubi scriptum erat: 'Uilfridus, Deo amabilis episcopus Eboracae civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,' et caetera quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere quis esset ille Uilfridus episcopus.