monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 21, 21
Cum enim a vespera diei tertiae decimae vigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret quod illam in exordio sui Paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inveniunt. Et cum vicesima prima die mensis Pascha Dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae caeteris festivitate memorabilem saepenumero commendat: sicque diem Paschae ordine perverso, et aliquando in secunda hebdomada totam compleant, et nunquam in hebdomadae tertiae die septimo ponant; rursumque qui a sexta decima die mensis saepedicti usque ad vicesimam secundam Pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere, a recto veritatis tramite divertunt, et veluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdis voraginem submergendi decidunt.