monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 21, 23
Iidemque poenam erroris sui in semetipsos recipientes, cum in vicesima secunda die mensis, Paschae diem statuunt Dominicum, legitimos utique terminos Paschae aperta transgressione violant, utpote qui ab illius diei vespera Pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decrevit. Illam in Pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam reperitur, id est, quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in diffinitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnunquam inventione falluntur. Quae disputatio maior est, quam epistola hac vel valeat comprehendi, vel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium vernale semper inerrabiliter possit inveniri, qui mensis iuxta computum lunae, primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem, iuxta sententiam omnium Orientalium, et maxime Aegyptiorum, qui prae caeteris doctoribus calculandi palmam tenent, duodecimo Kalendarum Aprilium die provenire consuevit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus . Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, quarta decima videlicet vel quinta decima existens, haec ad praecedentis anni novissimum pertinet mensem, ideoque Paschae celebrando habilis non est.