monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 21, 24
Quae vero post aequinoctium vel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos Pascha celebrare solitos, et nos ubi Dominica dies advenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod fecit Deus duo luminaria magna; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti: vel, sicut alia dicit editio, luminare maius in inchoationem diei; et luminare minus in inchoationem noctis.