monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 4, 6
Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit . Cui simile est quod ipse Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me . Et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum nosse debemus; quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens, nobis quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad eius contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit. Ipse sacramentis suae incarnationis nos induens, sui nos Spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus adiuvat. Ipse peracto in hominis forma iudicio novissimo, ad visionem nos divinae maiestatis sublimiter introducet, atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit.