monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 8, 2
Et dicit ei: Sequere me. Ac si aperte dicat: Quia ipse prius pro tua redemptione crucis supplicium subire non timui, cur tu pro mei confessione nominis crucem pati formides? Qui eo gloriosiore martyrii palma clarificaberis, quod in hac promerenda magistri iter sequeris. Iam vero ab evangelista non subditur quid post haec dicta Dominus et discipuli fecerint, sed ex eo tamen innuitur quod subiungit, Conversus Petrus vidit illum discipulum quem ditigebat Iesus, sequentem. Patet namque quia cum dixisset Petro, Sequere me, id est, crucem patiendo imitare, surrexit de loco convivii, et abire iam coepit. Secutus est autem eum Petrus etiam incessu pedum, cupiens implere quod audivit, Sequere me. Secutus est et ille discipulus quem diligebat Iesus. Neque enim arcendum se a consectatu Christi putabat, qui non minori se gratia dilectionis a Christo complexum noverat. Neque incredibile est ideo utrumque discipulum corporali gressu vestigia Domini secutum, quia necdum intellexerat quid significaverit in eo quod Petrum se sequi praecepit. Notum autem novi vestrae fraternitati qui sit ille discipulus quem diligebat Iesus, Ioannes videlicet ipse, cuius hodie natalitia festa celebramus, qui hoc scripsit Evangelium, atque ideo suam personam maluit indiciis rerum accidentium, quam proprio designare vocabulo. Diligebat autem eum Iesus non exceptis caeteris singulariter solum, sed prae caeteris quos diligebat familiarius unum, quem specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe se diligere probat, quibus ante passionem loquitur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea . Sed hunc prae omnibus diligit qui, virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit. Tradunt namque historiae quod eum de nuptiis volentem nubere vocaverit; et propterea quem a carnali voluptate retraxerit, potiore sui amoris dulcedine donavit. Denique huic moriturus in cruce matrem suam commendavit, ut virginem virgo servaret, et ipso post mortem ac resurrectionem in coelos ascendente, non deesset eius genitrici filius, cuius casta vita castis eius tueretur obsequiis. Ponit et aliud suae personae beatus Ioannes indicium, subiungens: Qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hoc quomodo gestum sit, superiora huius Evangelii loca plenius ostendunt; quia videlicet in coena, quam ultimam ante passionem cum discipulis Salvator habuit, in qua eorum pedes lavit, eisque corporis ac sanguinis sui tradidit mysteria celebranda, discipulus ille quem diligebat supra pectus eius recubuerit. Et cum dixisset eis, Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me, respondit ille discipulus, innuen e Petro ut interrogaret et diceret ei, Domine, quis est? Ait Dominus, Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Quod autem discipulus ille supra pectus magistri recubuit, non praesentis solummodo dilectionis, sed et futuri erat signum mysterii. Figurabatur etenim iam tunc Evangelium quod idem discipulus erat scripturus, uberius atque altius caeteris sacrae Scripturae paginis arcana divinae maiestatis esse comprehensurum. Quia enim in pectore Iesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito supra pectus eius recubat quem maiore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat. Caeteros quippe evangelistas novimus plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate locutos: Ioannes autem perpauca de humanis scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae indidit arcanis, patenter insinuans quanta de pectore Iesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis ructaret hauserit. Sequitur: