monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 8, 5
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Et scimus quia verum est testimonium eius. Iam manifeste beatus Ioannes suam per sonam designat ex officio, quam designare vitat ex vocabulo. Non autem praetereunter intuendum quod dicitur, Qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Perhibuit quippe testimonium verbo Dei praedicando, perhibuit scribendo, perhibuit denuo eadem quae scripserat docendo: perhibet etiam nunc Evangelium, quod descripsit Ecclesiis legendum, pandendo. Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis in coelum usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, in exsilium missus est, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastore ovilia lupi, Marcion, et Cerinthus, et Hebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse, post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci et Lucae, de humanitate eius ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto ieiunio omnes in commune Dominum precarentur, ut ille digna scribere posset. Et hoc patrato instructus revelatione, ac sancti Spiritus gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras patefactae subito veritatis luce dispulit. In principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Similemque initiis totum sui sermonis circum faciens, Dominum nostrum Iesum Christum sicut verum hominem, vere ex homine temporaliter factum, ita etiam verum Deum, vere ex Deo Patre aeternaliter natum, vere cum Patre, et cum Spiritu sancto semper existentem clarissima assertione perdocuit, imo omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quantum alteri mortalium nulli licuit, arcana reseravit. Et hoc virgini privilegium recte servabatur, ut ad scrutanda Verbi incorruptibilis sacramenta incorrupto ipse non solum corde sed et corpore proderet. De cuius dictorum veritate quam sit nemini ambigendum ipse quoque curavit ostendere, qui cum dixisset, Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, continuo subiecit, et ait: Et scimus quia verum est testimonium eius. Quia ergo et nos cum caeteris fidelibus scimus verum esse testimonium eius, curemus per omnia recta fide intelligendo, recta operatione exercendo quae docuit, ad dona sempiterna quae promisit pervenire, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.