monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 7, 1
Rogabat autem, inquit, illum quidam de Pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier quae erat in civitate, peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris candidi, variis coloribus interstincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare incorrupta dicatur.