monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg250.305 > sectio > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 7, 7
Et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat. Et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Liquet omnibus quod illicitis actibus prius mulier intenta, unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat.