monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 7, 22
Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis eius, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam manus larga effectum doloris ostendat.