monumenta.ch > Plinius > bnf6795.124 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 7, 24
Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis . Osculamur igitur pedes Redemptoris, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt, et invidet.