monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 1
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum, praedicans et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo. Videmus in Christi discipulis impletum quod de antiquo illo Hebraeorum populo legimus dictum. Nec mirum, quia unus utriusque Testamenti Deus ipse per filium benedictionem dabit, qui legem dedit per famulum. Sicut (inquit) aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, et portavit in humeris suis . Nam sicut mox nati pulli, donec plumescant, aera volando superare non valent: ita quique fideles, ut ad coelestia pervolanda sufficiant, in nido prius fidei necesse est virtutum penna se vestiant.