monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 46 > sectio 8 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 17
Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Petram hic recte dicit, durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum. Hoc est autem humor ad radicem seminis quod iuxta aliam parabolam, oleum ad lampades virginum nutriendas, id est, amor et perseverantia virtutis.