monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 27
Contra quae utraque damna, semen quod acceperat tutari curabat qui ait, Per arma iustitiae, a dextris et a sinistris; per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam, ut seductores, et veraces . His ergo tribus terrae generibus, scito omnes qui verbum auditum non faciunt, esse designatos. A quibus omnibus, qui semen acceptum servat, terra bona est.