monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 29
Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocatur, et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent. Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant.