monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 44
Quod etsi specialiter de apostolis, quibus charitate fideque potitis, datum est nosse mysterium regni Dei, et de perfidis Iudaeis, qui in parabolis videntes non videbant, et audientes non intelligebant, quod videlicet litteram legis, in qua gloriabantur, amissuri essent, dictum videatur: potest tamen et generaliter accipi, quia nimirum saepe lector ingeniosus negligendo se privat sapientia, quam simplex, sed studiosus, elaborando degustat.