monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 46
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. Fratres Domini, non filii beatae semper virginis Mariae, iuxta Helvidium, nec filii Ioseph de alia uxore, iuxta quosdam, putandi, sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati, sicut et supra disseruimus. Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus, ab officio verbi dissimulat egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cuius praeceptum est, Honora patrem et matrem ; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere demonstrat, idem nobis exemplo quod verbo commendans, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus . Non iniuriose fratres contemnit, sed opus spiritale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum. Mystice autem haec lectio superiori concinit, ubi de Iudaeis litteram solum legis intuentibus dicitur: Et quicunque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.